Marīna Garānin, quae et Heidelbergae in Germāniā et Oxōniae lauream cōnsecūta est, in praesentī tempore doctorātuī suō incumbit dē Graecō sermōne in Latīnum ab antīquīs versō apud Ūniversitātem Heidelbergēnsem. Ibi multum linguam Lātīnam et praesertim artem metricam docuit. Latīnum sermōnem ēxercuit vīvum usque ab initiīs studiōrum suōrum complūribusque interfuit conventibus dē linguā Latīnā necnōn Graecā, utpote Septimānae Latīnae in Germāniā, Scholae Aestīvae Posnāniēnsī, “Caelō” Matrītī, “Līliō” Flōrentiae, illī “Living Latin in New York City” ā “Paideiā” īnstitūtō, in quibus et ōrātiōnēs habuit et linguam Lātīnam ratiōne vīvā docuit. Scholās variās offert apud “Telepaideiam” dē linguā Lātīnā.
Recentius fēriīs interfuit theātrō Latīnō dicātīs q.n. “Thalīa” ā Scholā Hūmānisticā Vīcētiae (2022) et Vilniae in Lithuāniā (2024) īnstrūctīs. Ibi partēs ēgit Mēdēae atque Agāuēs in tragoediīs q.ī. Mēdēae Daemones et Agāuē, quārum versūs Stephanus Victor, ipsa mūsicam scrīpsit.
Carmina quoque Latīna metricē scrībit, quōrum quaedam praemiīs honestāta sunt. Praetereā canālem habet in Tūtubō Latīnum, c. n. Mūsa Pedestris, in quō carmina inveniuntur recitāta, vlog Latīna, dīrēctae aliaeque dē Latīnō sermōne taeniolae, quārum plēraeque cum Stephanō Victōre (RVMAK) cōnfectae sunt.
Stephanus Victor in Scholā Pūblicā Italicā docet. Lauream cōnsecūtus est triennālem in Litterīs Classicīs apud Ūniversitātem Rōmānam c. n. La Sapienza a. 2011, magistrālem in Orientālisticā apud Ūniversitātem Pīsānam a. 2014, ibique Doctōrātum in Aegyptologiā a. 2018. Cantica vertit populāria, plērumque Disneyāna, Latīnē, ūnumque canticum populāre Anglicum Aegyptiacē. Haec cantica in Lūciī Raniēriī canāle c. n. ScorpioMartianus pūblicāta sunt atque in ipsīus canāle c. n. Rumak, ubi metricae quoque incumbit necnōn recitandīs operibus linguīs antīquīs tam prōsā ōrātiōne quam versibus exarātīs Aegyptiacaeque linguae docendae. Īdem praeter cantica vertenda etiam carmina suapte scrībit, quōrum quaedam et in periodicīs pūblicāta sunt et praemiīs honestāta. A. 2022 tragoediam Latīnē scrīpsit trimetrīs iambicīs lyricīsque metrīs c. ī. Medeae daemones, quae in certāmine internātiōnālī ā Thalia nūncupātō et ā Scholā Hūmānisticā Vīcētīnā īnstitūtō praemiīs īnsignīta est. Incīsiō huius spectāculī in canāle Rumak pūblicāta est cum subtitulīs Latīnīs, Italicīs, Anglicīs in ēditiōne concīsā , cum subtitulīs Francogallicīs in ēditiōne plēnā.
Plura de nostris officiis cognosce nexus infra premens
Libri nostri